- PHILOLAUS
- PHILOLAUSCrotoniates, Pythagoricus quidam philosophus, cuius tres libros Plato, cum tenui admodum esset pecuniâ, decem milibus denariûm mercatus est, quod pretium â Dione Syracusano acceperat. Omnia Harmoniâ et Necessitatefieri docuit, terramque circulariter moveri credidit. Demetrius quoque eum primum de natura rerum scripsisse refert. Hic cum aliquem discipulorum e vinculis liberare vellet, unum librorum suorum Dionysio tyranno obtulit, quem hic Platoni tradidit, iste autem illô ad Timaeum suum conficiendum usus est. Alii addunt, Platonem ab amicis, eius scripta redemisse, illum obiisse. Diog. Laert. l. 8. Alius Corinthius, qui thebanis leges dedit, ex familia Bacchiadum, amicus Dioclis, qui Olympia vicit: sed ubi ille civitatem deseruit, commotus, ob amorem matris Alcinoae, thebas migravit, atque ibi ambo defuncti sunt. Habitavit igitur ob huiusmodi causam apud thebanos, legesque illis descripsit, et de aliis quibusdam, et de sobole procreanda, quas illi proletarias vocant. et hoc praecipue ab illo provisum, ut numerus hereditatum conservetur. Aristoteles l. 2. politic. c. ultimô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.